- ANTILLAE
- ANTILLAEvulgo les Antilles, Insulae Americae Septentrionalis in mari Boreali, quae in longum excurrunt, inter Floridam regionem et novam Vandalitiam in America. Earum praecipuae, Hispaniola, Cuba, Iamaica, S. Iohannis Insul. Lucaioneca, Bahama. aliae. Linscot. Aliis autem, et forte rectius, Antillae insulae iacent inter continentem Americae meridionalis et partem Orientalem Insulae S. Iohannis de portu divite; suntque in modum arcus positae. Detectae primum a Christ. Columbo, A. C. 1492. dicunturque Antillae Americae, quasi ante insulas Americae, nempeante maiores Insulas sinus Mexicani. Ex iis 28. praecipuae numerantur; et maiorem partem parent Gallis, ut Insulae Tabaci, S. Vincentii, Martiniga, S. Dominici, S. Christophori, Barbada, et Gardaloupa, ut Morer. scribit; Anglis et Batavis, qui in his multas habent Colonias ab A. C. 1625. Dicuntur etiam Caribarum Insulae ab incolis antiquis. Quibusdam Camercanae. Ab Europaeis autem, harum partium incolis, tota haec multitudo Insularum cum aliis sinus Mexicani, vulgo Archipelagus Mexicanus dicitur. Sunt pletaeque fertiles et riguae, abundantque omnibus ad victum et delitias etiam necessariis: Sed hominibus anthropophagis famosae. A. Costa, Hist. Ind. l. 3. c. 15. Linschot. Amer. c. 4. Hist. Antillarum, quae cum vocabulario Caribaico, prodiit Roterodami, A. C. 1658. etc. Antillarum proprie dictarum praecipuae, secundum Bandrandum. Anguis insul. l' Anguille, in ditione Anglorum. Antiqua insul. Antigoa, Anglorum. Barbata insul. la Barbade, Anglorum. Barbuda Insul. la Barbonde, Anglorum. Desiderata Insul. la Desirade, Francorum. Dominica Insul. la Dominique, Catibarum. Granata insul. la Grenade, Francorum. Guadalupia insul. la Guadaloupe, Francorum. Marigalanta insul. Marigalante, Francorum. Mattinica insul. Martinique, Francorum. Montis serrati insul. Montserrat, Anglorum. Nivium insul. Nieves, seu Meuvis, Anglorum. Saba insul. Saba, Hollandorum, Sanctae Crucis insul. Sainte Croix, Francorum. Sanctae Luciae insul. Sainte Alouzie, Francorum. S. Bartholomaei insul. S. Barthelemy, Francorum. S. Christophori insul. S. Christophle, omnium illius tractus facile primaria, Francorum et Anglorum. S. Eustachii insul. S. Eustache, Hollandorum. S. Martini insul. S. Martin, Francorum et Hollandorum. S. Vincentii insul. S. Vincent, Caribarum. Tabaci insul. Tabago, seu Niew Valcheren, Hollandorum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.